Rozmiar: 15909 bajtów

- 6 -

1295. Juli. 21.

In nomine domini amen. Cum tempora pretereant more fluentis aque, illa que in temporis transitu ordinantur seu venduntur, a memoria subito dilabuntur, si non fuerint scripti testimonio et assessu (assensu) fidelium testium roborata. Igitur nos Kazimirus dei gracia Dux Bythomiensis Notum esse volomus universis hanc paginam inspecturis, quod cum olim felicis memorie W(ladizlaus) dei gracia Dux Opoliensis pater noster Comiti Sceslao (Sdezlao) dicto de Sternberc (Starnberg) hereditatem vulgariter Vcescou nominatam cum omni Juridicione ad ipsum pertinente dedisset ob fidelitatem serviciorum suorum, sibi et sue posteritati libere possidendam, Eandem hereditatem Vcescou a filio suo Albertho dicto similiter de Sternberc (Starnberg) Nos Kazimirus dei gracia Dux Bythomiensis exemeramus de bona sui voluntate; tentam aliquo tempore iterato prefatam hereditatem Vcescou, sepedicto Alberto de Sternberc (Starnberg) vendidimus, confirmantes Donacionem et omnem Juridicionem patris nostri, hanc videlicet quod in eadem villa habebit auctoritatem fures suspendere, predones decollare, ac insuper eo Jure quo principes in dominijs suis fruuntur, et ipse cum sua posteritate perfruetur, hoc excepto quod suorum in facto enormi deprehenderetur in nostra Civitate, racione excessus ibidem Judicio parere sit astrictus. Preterea prenotatum Albertum cum sua posteritate suosque villanos prorsus ab omnj exactione dimisimus absolutos, Ni, quod absit, nos seu milites nostros contingeret captivari, aut filio nostro nupcias seu filie (nostre) connubia celebrare. Extunc predicti villani de Vcescou ad solucionem et exactionem cum communitate terre nostre sint astricti. Jn cuius rei evidens testimonium presentes fecimus nostrj sigilli munimine roborari. Datum aput Zlawecizc (Slauenticz) anno dominj M°. CC°. XC°. quinto, xii Kalendas Augusti. Testes sunt Comes Sobeslaus Judex, Nycholaus Castellanus de Thost, Albertus Castellanus de Sewor, Grimislaus Castellanus de Cosle, Petrus Menka, Pascho (Pashco), Marcus, Swoyssa (Swoysha), milites, Pribco (Prsibco), Johannes de Chropazcow (Chropaczow), famuli. Per manum Dominici notarij Curie, Doctorisque nostrorum puerorum.

Aus dem Archiv des Jungfrauenstiftes.
Das Siegel zeigt einen Adler mit der Umschrift: S. KAZIMIRI. DI. GRA. DVCIS. BITOMIENS.
Aus der Bestätigung vom 13. Okt. 1339. sind einige Varianten in Klammern beigesetzt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów